Evangelium Secundum Lucam*

Caput 15: Versus 30

Occidisti illi vitulum.Confitentur venisse Christum, sed invidia non vult salvari. Sic de Judaeo et gentili. Generaliter autem de justo et peccatore potest accipi.Devoravit substantiam,etc. Meretrices sunt superstitiones gentilium, cum quibus substantiam dissipat, qui, relicto connubio verbi Dei, cum daemone feda cupiditate fornicatur.Filii, tu semper,etc. Non quasi mentientem redarguit, sed secum perseverantiam ejus approbans, et ad perfruitionem potioris exsultationis invitans.Omnia mea,etc. In aeterna beatitudine, et omnium singula, et singulorum omnia.
(* Traductions européennes)